The Catholic University of America

On the Execution of Richard Scrope
Archbishop of York
June 8, 1415


Source:

British Library, MS. Cotton. Faustina B. ix, fol. 242v. Copied before 1413.

Edition:

Political Poems and Songs Relating to English History, ed. Thomas Wright, Rolls Series, 14 (London: 1861), II, 114-118.

Quis meo capiti dabit effundere,
Et fonte lachrymas multum suffundere,
Per dies noctesque aquas deducere,
Deflenti mortem praesulis?

Quid mirum effluam totus in lachrymas,
Defleam, lugeam tantas misereas,
Procerum, plebium strages innumeras,
Nunc finis verisimilis.

Sancti Paracleti sacra solemnitas
Willelmi praesulis felix festivitas,
Pastoris humilis caedis severitas,
Concursu gaudent temporis.

Secunda feria post lucis medium
Ricardus Angliae primas ad gladium
Ducitur, caeditur, migrans ad gaudium
Commutat ima superis.

Pastor perducitur plebis praesentia,
Et interdicitur mox audientia;
In primis promitur ipsa sententia
Ingressus quam praeposterus.

Judex praepotens, nulla dilatio,
Nulla negotii examinatio,
Gravis sententiae praeceps probatio,
Progressus temerarius.

Nil ergo conscius praesul non resonat,
Nec latas canonis censuras fulminat,
Sed prothomartyris exemplo geminat,
Ne Christus noxam statuas.

Non sacri temporis prodest praesentia,
Nihil nobilitas, nil reverentia
Personae, ordinis nec praeminentia,
Hae habent voces vacuas.

Locus sententiae, patris palatium;
Jumento vehitur hinc ad supplicium;
Cessavit penitus sellae solatium
Capistro fraenum cesserat.

Tunc ait pontifex, despectus congruit,
Ornatus varius quia complacuit,
Hunc mundi Dominus Christus sustinuit,
Cum pati poenas venerat.

Solatur comitem adolescentulum,
Ne prorsus timeat mortis articulum;
Certus obtineat coeli coenaculum,
Coruscus comes angelis.

Fel, ferula, virgula satis sufficerent,
Furentem frameam si non adjicerent;
Foedam infamiam sic procul pellerent,
Vulgatam regnis singulis.

Proh dolor! parvulum enso percutiunt;
Proh pudor! sanguinem proprium polluunt
Proh nefas! patriae primatem perimunt,
Polluti parricidio.

Flexis poplitibus post pascis osculum
Offert carnifici columba jugulum;
Sic linquit pontifex carnis ergastulum;
Fert ictus quinque gladio.

Mitis in moribus, in pudicitia
Castus, virtutibus clarus, scientia
Lucidus, stabilis in patientia,
Vernat laude multiplici.

Baptismus sanguinis, fluminis, flaminis,
Abstergit maculas cujusque criminis,
Hoc sacro tempore virtute numinis
Renatus fonte triplici.

Ast Thomam militium audax atrocitas,
Symonem plebium furens ferocitas,
Ricardum callide saeva crudelitas,
Obtruncant christos Domini.

Annus millenus quadringentesimus
Quintus erat Christo patri novissimus,
Dies quo patitur pastor piissimus
Octavus erat Junii.

Ad sancti Stephani altaris titulum,
Cujus proverbii sumpsit capitulum,
Praeparat praesuli sepulchri lectulum
Cunctorum Deus praescius.

Lectorem simplicem supplex expostulo,
Ne patrem polluat veneni poculo;
Benigne audiat quae videt oculo
Factorum Dei nescius.

Quicquid ab aliis divisim traditur,
A probis plurimis sparsis asseritur,
Quod pie, patiens, devote moritur,
De fine nullus haesitat.

Si vera caritas monstrat miracula,
Praecedet veritas, nec offendicula
Reddetur probitas per ulla saecula,
Scriptura sacra recitat.

Si causae subeant, Deus, ecclesia,
Regnum, res publica, fides, justitia,
Pie praesumitur pro patientia
Omnia vincit caritas.

Non queunt caetera poenarum genera,
Corpora lacera,carorum funera,
A plebe tollere amoris munera;
Omnia suffrert caritas.

Thesaurus tollitur, vasaque caetera,
Corporis, camerae supellex varia,
Capellae, studii vasa, jocalia;
Omnia fiscus occupat.

Non datur corporis funeri lintheus,
Non nummus minimus pro funeralibus,
Nihil pauperibus, nil creditoribus,
Pietas prorsus exultat.

Poena progreditur familiaribus,
Census indicitur, nudantur opibus,
Nec veris creditur probationibus,
Venenum est his venia.

Post haec excenditur poena in plebibus
Importabilibus exactionibus;
Nemini parcitur, sed innocentibus
Ingrata datur gratia.

Anglorum recolens prima fastigia,
Nunc horum intuens dira discidia,
Cunctorum metuens simul excidia,
Mutata miror prospera.

Gens olim nobilis, nunc nimis misera,
In fide fragilis, vilis ut vipera,
Verbis instabilis, in factis effera,
Materna rodit viscera.

Ignavi exteris bellis hostilibus
Caedunt se mutuo plus quam civilibus,
Trucidis, horridis, innaturalibus,
Cognato madent sanguine.

Orbatur regio inclitis ducibus,
Nudatur legio lectis militibus,
Bacchatur pugio caesis tyronibus,
Rarus fortis in agmine.

Quis mihi tribuat ut annos pristinos
Revolvi videam et mores patrios,
Ridere rideam ut canos ultimos;
In forma pacis finiam.

O summa Dietas, qui coelis inseris,
Praesidens mediis medere miseris,
Ut spectis infimis laetemur superis,
Beatus dona veniam. Amen.